- ACTOR
- I.ACTORNeptuni fil. ex Agamede, Augei filia. Hyginus Fab. 157.II.ACTORcomes Herculis contra Amazonas, in quo bello vulneratus, cum retro domum abire vellet, in itinere mortuus est. Item Astyoches pater. Hom. Il. ss. Item, Menoetii, ex Aegina, parens, Ovid. l. 1. Trist, Eleg. 8. Alius fuit, Autuncus. Virg. Aen. l. 12. v. 93.---- Validam vi corripit bastamActoris Aurunci spolium. ----III.ACTORfil. Deionis, Phocidis Regis, ex Diomeda coniuge, Xurhi filia, frater Cephali. Apollod. l. 1. Biblioth.IV.ACTORhonestissimô prae reliquis servis locô atque gradu, apud Romanos, fuit, utpote qui in rei dominicae procuratione primas sibi vindicabat. Rabanus Maurus de institut. Cleri l. 1. c. 10. Quoniam enim actor prudens et bonus scit, quid sit domini sui census et omnis substantiae modus et redigit apud se totius possessionis instrumenta originalia. Irenaeus adv. Haer. l. 4. quis igitur erit fidelis Actor bonus et sapiens, quem pr aeponet dominus supra familiam, ad danda eis cibaria in tempore. Apuleius Metam. l. 8. Servus quidam, cui cunctam familioe tutelam dominus permiser at suus etc. Eiusdem meminit Plautus Asinar. Actu 2. sc. 4.Nam si sciet noster senex, sidem buic non esse babitam,Succenseat, quoi omnium rerum ipsus summam semper credit.Hinc familiae contradistinguitur, apud Columellam, de Re Rust. l. 1. c. 7. Itafit, ut et Actor et familia peccent. Er hi videntur fuisse, quos Ael. Donatus Maiores domûs appellat. Quod enim apud Terentium in Phorm. Actu 2. sc. 1. Demiphoita Getam alloquitur,------------ D. ôh. Bone custos; salve! columen vero familie:Id ille ita interpretatur, Columen culmen, an columen columma? Unde Columellae apud vetores dicti servi maiores domûs. Lucilius 22.Servu' neque insidus domino, neque inutili quoiquamLuceili, Columella hic situ' metrophanes.Ita enim legendum hoc distichon. Hucque referenda sanctio Theodorici Regis apud Papinianum tit. 4. qui pretium occisi Actoru centum solidis taxavit. Neque aliunde fluit Iulii Pauli IC. senrentia, existimantis, animadvertendum esse severissime in eum, qui Actorem corrupisset, ut qui posset rationes dominicas intercidere, vel adulterare vel etiam rationem sibi commissam turbare. Imo, etsi servus, qui Actum domini gessisse diceretur, in comissum cecider at, non vendebatur; sed pro eo, viri boni arbitratu, aestimatio dabatur, ex rescripto D. D. Severi et Antonini, l. 16. ff. de Publ. et Vectig. Quod et Iustiniano Aug. observatum, §. Paena. Instit. de iniur. nec iniuriâ sane, ideoque recte Iuvencus Histor. Evang. l. 3. servos, a Patrefamiliâs missos, ad colonos agricolas, ut vineti fructus perciperent, Actores interpretatur:Tum longinqua petit, sed fructus tempore certôActores famulos mittit, quêis portio salvaCultorum, cortâ ruris mercede daretur.Vide quoque infra Maior Domus. Quoniam vero unus non omnia poterat, adiutoribus suis non carebat Actor. Scaevola l. 40. ff. de statulib. Item quaero, an ea quae exacta sunt per adiutores eius (Actoris) neque Calendario illata sunt, aut fraudulenter acta, huic ascribi possint, cum esset hic praepositus; Calendario nempe praeponebatur aliquando servus quispiam, ut pecunias domini exigeret crederetque, qui a Calendario dictus est. Actor vero secundarum in familia, Disponsator fuit, sive Prorogator, de quo Irenaei locus laudatus intelligendus, vide suô locô. Item a Frumento dictus; quo et illi pertinenr, qui diurna asservabant, ab Ephemeride nomen adepti. Vide Laur. Pignorium Comm. de servis. Reperiuntur Actores rerum, Actores bonorum, Actores praemiorum fundorumque, apud Columellam l. 1. c. 7. et c. 8. Apud Sueton. in Domitian. c. 11. habemus Actorem summarum, qui rationibus dispungendis praeerat; illasque observabat, de quibus vide Titum Popmam l. de Poeris servorum, aliosque.V.ACTORunus ex Argonautis, Hippasi sil. ex Peloponneso. Hyginus Fab. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.